- ALTARE
- I.ALTAREhodieque in communione Romana erigi solet, in eminentiori Aedis sacrae parte, teste Walafr. de Rebus Eccles. c. 6. Bedâ l. de Tabernac. Ruperto de divin. Off. c. 30. etc. Vide quoque infra, Mensa Domini. Et quidem antea, ad significandam Christi unitatem, unicum in Ecclesiis erat, quod proin Eusebius in encomio pro Paulino Tyri Episcopo Histor. Eccl. l. 10. c. 4. Unigenitum Altare appellavit. Postea in quolibet Templo complura struxêre Latini, meminitque tredecim eorum in una Aede Gregorius, Ep. 50. l. 10. ad Pallad. Lapideum illud omnino esse volunt, can. Altaria si non suerint lapidea: in quo, ubi Episcopus Dioecesanus celebravit, nemini eodem die, absque eius licentia, idem facere licere, aiunt; quam observationem Graeci extendunt etiam ad simplices Sacerdotes, itaut eôdem die ad unicum Altare duo Presbyteri sacrum facere nequeant. In maioribus vero Altaribus quatuor Basilicarum Urbis Romae Patriarchalium, nemini praeter Papam celebrare licet; nisi quod Iacobus quidam, S. Pauli Abbas ex privilegio Bonifacii VIII. A. C. 1301. Ep. 98. hanc facultatem pro al tari maiori eiusdem Basilicae accepit, a quo tempore Successores eius, qui Sacerdotii ordinem a Pontifice acceperint, idem privilegii retinent, sed et Cardinales, cum in uno ex praefatis Altaribus sacris defungi cupiunt, Brevi a Pontifice acceptô, ad id idonei habentur. Ipse Pontifex antiquitus, in Sabbato quatuor Temporum Decembris, cum in Altari S. Petri colebrabat, pro conferendis Ecclesiastic. Ordinibus, ab hoc ad aliud Altare deducebatur. Descendit Pontifex ab Altari (scil. Maiori) et vadit ad S. Andream, ibi facit consecrationem; factâ consecratione ad Altare revertitur, quia in hoc Altari nulla consecratio fiert debet, nisi a Romano Pontisice, Benedic. Can. S. Petri Ceremoniale MS. in Bibl. S. August. de Urbe. Porro mos eratolim apud cosdem Altare, ubi SS. ut dicunt, reliquiae quiescunt, circumire: qua de re vide infra in voce Philermus. Ad quem finem Altaria a muro antiquitus separata erant: cuius ritus hodieque Graeca Ecclesia retinens est; quae etiam tanta reverentiâ Altaria colit, ut ad ea accedere nullis Laicis permissum sit etc. Plura hanc in rem vide apud Macros Fratres Hierolex. Sed et Altare, partem Templi, in quo erectum altare conspicitur, denotare, discimus er Gregorio Turonensi Histor. l. 2. c. 14. Ecclesiam praeterea, ut aiunt signisicat, vel obventiones ac reditus Altaris seu Ecclesiae, maxime decimam Ecclesiasticam, apud Gallos inprimis. Concilium Claromont. A. C. 1095. can. 3. Ecclesiae, quae vulgari vocabulô apud cos (Gallos) altaria nuncupantur. Unde Altaria vel Altaria et Decima, coniunctim Decimae Ecclesiarum dicuntur, quae ad ipsos Ecclesiarum Praesules pertinent, quasque saepe a Laicis usurpatas esse, docet Charta Philippi Regis Franciae. A. C. 1076. in Chron. Monaster. Iohannis de Vineis p. 50. Sed postmodum mors, quae intravit in Orbempterrarum, quamplurimos Laicos et Pscudo Christianos in tantum excaecavit, ut quidam Altaria vel Decimas in beneficia extorquerent, quidam vero in abusum miser ae haeeditatis, converterent, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et plura de variis circa haec Latinorum Ritibus, hic infra. Hinc Altaragium, seu Alteragium, vel etiam Altelagium, obventio Altaris, apud Eund.II.ALTAREunus erat ex tribus sacrificandi locis, apud Gerites, ab altitudine dictus. Scrobiculô enim Diis Inferis, aris Terrestribus, Caelestibus autem exstructis focis sacra fecêre Gentiles: unde denominata etiam sunt Altaria, ad quae, cum sacrificabant, manus in altum porrigebant, Servins. Erat enim ara humilior, et vix e terra eminebat, imo secundum quosdam in ea occultata, Altare vero supra terram erectum stabat; Graecis Βωμὸς, item Ε῎ρκος ἱερὸν vel ἕρκος, quasi vallum, vel agger, ex aggestu terrae factus. Certe Scholiastes Euripidis in Phoenissis, notat, ad Altare per aliquot gradus fuisse ascensum. Hoc cum erigebant Graeci, quemadmodum et cum Idolum aliquod consecrabant, solebant feminae, certô habitu indutae, ὀςπ ριων εψομένων χύ???ρας περιπομπ εύεςθ αι: ollas coctis leguminibus resertas circumgestare, Diis offerendas. Aristophan. in Pluto.---- Τὰς χύτρας αίς τὸν ΘεὸνΙ῾δρυσόμεθα, λαβοῦ, ἐπὶ τῆς κεφαλῆς φέρε.---- Ollas, quibus NummenDedicabimus, sumens in capite gere.Communiter autem siebat Altare ex terra congesta, et tum χῶμα, i. e. tumulus vocabatur. Similiter ex cinerum aggestu nonnumquam exstruebatur; aliquando ex terra sanguine macerata; deine lapidibus, et aliquando etiam ex ligno fiebat: Figurâ nonnumquam oblongâ, quadratâ item, sed plerumque orbiculari. Loca, ubi Altaria stabant, Excelsa dicta sunt, toties in Sacris Israelitis Ethnicizantibus a prophetis exprobrata. Unde Sophocles in Trachiniis: Τὸν Οἴτης Ζηνὸς ὕψιςτον πἀγον. In quae verba Scholiastes: Πἅν δὲ ὄρος τοῦ Διος ὀνομάζεται, ἐπεὶ ὑψἰςτῳ ὄντι τῷ Θεῷ εν ὕψει δεῖ τὰς θυσίας ποιεῖςθαι τὰς πρὸς αὐτὸν i. e. Unusquisque mons Iovis nuncupatur, quia altissimo Deo in altissimis locis sacrisicia offerre convenit, ut nempe eo facilius sacrificantium e propinquiori loco preces exaudirentur. Adde, quod Altaria in sublimibus locis minus erant profanationis periculo exposita, unde ἀβέβηλα et ἀβατα eidem Scholiasti dicuntur. Vide Franciscum Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 6. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.